monumenta.ch > Plinius > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 68
{XXXI} Est alterum centaurium cognomine lepton, minutis foliis, quod aliqui libadion vocant, quoniam secundum fontes nascitur, origano simile, angustioribus et longioribus foliis, anguloso caule, palmum alto, fruticosum, flore lychnidis, radice tenui et supervacua, suco efficax. ipsa herba autumno legitur, sucus e fronde. quidam caules concisos madefaciunt diebus XVIII atque ita exprimunt. hoc centaurium nostri fel terrae vocant propter amaritudinem summam, Galli exacum, quoniam omnia mala medicamenta potum e corpore exigat per alvum.